duminică, 18 august 2013

O filii et filiae (cântec gregorian - timpul paștelui)

 
 
R. Alleluia ! Alleluia ! Alleluia !
 
1. O filii et filiae,
Rex coelestis, Rex gloriae
morte surrexit hodie. Alleluia'' !

 
2. Et mane prima sabbati
Ad ostium monumenti
Accessérunt discipuli. Alleluia'' !

 
3. Et Maria Magdalene,
et Iacobi, et Salome
Venerunt corpus ungere. Alleluia !

 
4. In albis sedens angelus
praedixit mulieribus:
Quia surrexit Dominus. Alleluia !

 
5. Et Ioannes apostolus
cucurrit Petro citius,
Ad sepulcrum venit prius. Alleluia !

 
6. Discipulis astantibus,
in medio stetit Christus,
dicens: Pax vobis omnibus. Alleluia !

 
7. In intelléxit Didymus
Quia surrexerat Iesus,
Remansit fere dubius, Alleluia !

 
8. Vide Thoma, vide latus,
vide pedes, vide manus,

Noli esse incredulus. Alleluia.

 
9. Quando Thomas vidit Christum,
Pedes, manus, latus suum,
Dixit, Tu es Deus meus. Alleluia.

 
10. Beati qui non viderunt,
Et firmiter crediderunt,
Vitam aeternam habebunt. Alleluia.

 
11. In hoc festo sanctissimo
Sit laus et jubilatio!
Benedicamus Domino. Alleluia.

 
12. De quibus nos humillimas
Devotas atque debitas
Deo dicamus gratias. Alleluia.

 
Partituri:

Niciun comentariu:

Trimiteți un comentariu