Adoro te devote
de sfântul Toma de Aquino
Adoro te devote, latens Deitas,
Quæ sub his figuris vere latitas;Tibi se cor meum totum subjicit,
Quia te contemplans totum deficit.
Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed auditu solo tuto creditur.Credo quidquid dixit Dei Filius;
Nil hoc verbo veritátis verius.
In cruce latebat sola deitas,
At hic latet simul et humanitas,Ambo tamen credens atque confitens,
Peto quod petivit latro pœnitens.
Plagas, sicut Thomas, non intueor:
Deum tamen meum te confiteor.Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habere, te diligere.
O memoriale mortis Domini!
Panis vivus, vitam præstans homini!Præsta meæ menti de te vívere,
Et te illi semper dulce sapere.
Pie pelicane, Jesu Domine,
Me immundum munda tuo sanguine:Cujus una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scelere.
Jesu, quem velatum nunc aspicio,
Oro, fiat illud quod tam sitio:
Ut te revelata cernens facie,
Visu sim beátus tuæ gloriæ. Amen.
Niciun comentariu:
Trimiteți un comentariu